Latin
95
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Sphaera duplo gravior primâ cadens ex altitudine 18 pollicum exsculpit foveam aequalem ac sphaera prima delapsa ex altitudine 36 pellicum. Coni diversae altitudinis &baseos, sed aeque graves in argillam mollem incidentes ex eadem altitudine, imprimentes aeque magnas foveas, docent effectus virium esse eosdem, quando vires sunt aequales, licet inaequali tempore consumantur. §. 374. In comparatis motubus duorum corporum haec obtinebunt. Si corpora duo fuerint aequalia, &ferantur velocitatibus diversis, erunt vires eorum in ratione duplicata velocitatum. §. 375. Si velocitates fuerint aequales, &corpora inaequalia, erunt vires eorum in ratione massarum. §. 376. Si ambo corpora inaequalia haF ἐ2να buerint velocitates inaequales, erunt vires in ratione composita ex simplici massarum &quadrata velocitatum. §. 377. Si duo corpora habeant quadrata velocitatum in inversa ratione massarum, erunt vires aequales. §. 378. Hinc si altitudines, ex quibus corpora decidunt, sint inter se in ratione inversa massarum, erunt eorum vires aequales. §. 379. Si velocitates duorum corporum sint in ratione inversa massarum, erunt quoque vires in ratione inversa massarum. CAP. XVI.