# Epitome elementorum physico-mathematicorum ix

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, ix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/ix

Hoc postquam cognoverunt ILLUSTRES Trajectinae Academiae PROCERES, ducti amore scientiarum omnium non satis laudato, singulari favore hanc Philosophiam prosequi voluerunt, & exstruxerunt nuperrime magnis sumtubus novum amplissimumque Theatrum Physicum, quod ornant omnis generis Instrumentis, ne quidem pretiosissimis exceptis, quibus haec scientia resuscitetur et promoveatur; horumque intra biennium, ex quo ad hanc Academiam accessi, tanta coledi bzy G Google collecta fuit multitudo, ut vere dixerim, hoc Theatrum tum splendore Aedificii, tum copia Machinarum novarum cedere nulli. Sed ad institutum meum redeam.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
