# Epitome elementorum physico-mathematicorum v

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/v

nisi forte recurramus ad singularia corporum phaenomena explicanda ex assumtis quibusdam hypothesibus, multis verborum lenociniis stipatis, rationibusque acutis ornatis; & tempus teramus in investigatione inutili cauby( causarum primarum, quas demonstrare non possumus actu dari, & quae scientiam non nisi conjecturalem efficiunt. Hujusmodi ratiocinandi cacoëthe tamen adeo invaluit, ut hypothesibus ad ingenii faecundioris cujuslibet nutum effictis, ex quibus phaenomena explicarentur, Physica scatuerit à prima origine usque ad tempora Isaci Newtoni. Hic autem vir stupendi ingenii & divinae subtilitatis in Physicis & Mathematicis, primus hypotheses omnes rejecit, & magis casta ratiocinatus methodo, docuit, quomodo certa Physica comparari posset, nihil assumendo, quod non clarissime demonstratum foret experimentis & Mathematicis demonstrationibus, reliquitque inimitabile exemplum in Principiis Philosophiae & Optica.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
