# Epitome elementorum physico-mathematicorum vi

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/vi

Eo autem non tantum nomine commendanda Philosophia hujus Viri; sed quia in illo eminent plurimae eximiae virtutes inter quas sibi palmarium locum vindibzy G Goc vindicavit pietas, quanta in Philosopho apparuit unquam; praeter vitae enim rationem integerrimam, animum sincerum rebus & factis probantem, videamus ipsum demonstrantem, quomodo hoc Universum, haec elegantissima Solis Planetarum & Cometarum compages, non mechanice, neque ex fortuito concursu atomorum fabrefieri potuerit, sed tantum ex consilio & dominio Entis intelligentis & potentis omnia; audiamus quam considerate post maturas deliberationes de summo DEO loquatur: Hisce excitatus Nieuwentytius, sidus olim haud infimum Hollandiae, Newtoni philosophandi methodum & pietatem sequi conatus fuit, & nunquam non aliis commendabat; etiam testantibus id Viri scriptis, eruditione magna & pietate solida plenis.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
