# Epitome elementorum physico-mathematicorum viii

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/viii

Novam doctrinam non assumpsi, nisi postquam experimenta omnia, quae facile fieri possunt, ipse instituerim, & respondisse memoratae proportioni invenerim, tum demonstrationes maxima cum sollicitudine examinaverim, simulque perpenderim argumenta eorum, qui in contrarium abeunt; quorum difficultas evanescit illico; simulac Pressiones bene distinguantur à Viribus corporum ViViS. Mirandum hanc doctrinam non citius eluxisse, cum nonnulla Riccioli experimenta directe eo ducunt, & satis eam probant, modo accuratius examinata fuissent. Cuncta, quae in his Elementis traduntur, Theoremata tantum sunt absque demonstrationibus, quae erant vel omnes vel nullae addendae: si omnes addidissem, non Enchiridion scopo nostro accommodatum habuissem, sed insigne volumen. Demonstrationes vivâ trado voce, quas Auditores annotare possunt: nihil vero demonstro, quod non etiam ope Experimenti ad oculum exhibeo confirmoque; ita enim propositio memoriae melius inhaeret, & experimenti jucunditate tollitur, quicquid taedii ingenia Mathesi minus accommodata ex demonstratione collegissent. Felicissime hoc modo traditur Physica in Brittannia aliisque Academiis; quo evenit, ut si unquam, profecto nunc Philosophia Experimentalis ardentissime excolatur.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
