# Epitome elementorum physico-mathematicorum xvi

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xvi

Physica autem nostri Thematis subjectum erit; quae dum admodum universalis est, complectens scientiam rerum hujus Universi omnium, aeque corporum, quam spirituum quorumlibet, eam restringendam volumus cum nonnullis Eruditis; ut sic tantum nominetur Scientia, quae colligit phaenomena in corporibus nataralibus ope sensuum observanda, atque inquirit in phaenomenorum causas & fines, quantum ingenii humani vires permittunt. Est enim haec Scientia satis ampla, ut distingui quidem mereatur a Scientia spirituum, quae Πνευματικὴ vocatur: & eo magis, cum utraque objecta inter se diversissima, corpora & spiritus, exanimanda habeat. Ut autem verborum ambiguas significationes tollamus, Geometrarum more, verba, quibus utemur, definiemus: atque ita hanc tractabimus scientiam, ut nihil dicatur in posterioribus propositionibus, quod in prioribus fundatum non fuit. §. 3. Phaenomena vocamus omnes situs, actiones, & mutationes corporum, quas vel a. Loche de Intell. Human. lib. 4. cap. 21. vel uno, vel pluribus observamus sensibus; quare non differunt ab observatis sensuum. §. 4.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
