# Epitome elementorum physico-mathematicorum xvii

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xvii

Quaecunque mutatio corporibus inducitur, semper fit excitato vel demto motu; sive enim corpus locum mutet, sive figuram, sive magnitudinem, motu haec peragit: sive corpus motu actum ad quietem reducatur, mutatur ob amissum motum. §. 5. Unde objectum Physicae est Corpus & Motus. §. 6. Pars Physicae, quae docet juxta quas leges motûs corpora mutentur, seu agant & moveantur, Μεχωνικὴ appellari consuevit. §. 7. Lex nobis idem audit quam Regula, juxta quam Deus voluit, ut constantissime ejusmodi phaenomena in talibus corporum conditionibus contingerent. §. 8. Hujusmodi leges tantum addiscuntur a nobis ex sensuum observationibus; ex quibus cognitis nonnullos praevidemus eventus, ab actionibus corporum inter se oriundos; dum enim cuneum heri fidisse lignum observaveram similem alium hodie fissurum ejusmodi lignum praevideo: haec legum constantia nisi foret, per totam vitam experimentis incumbendum esset, & non nisi perpetuis fluctuationibus nostra obnoxia foret cognitio. §. 9. Leges vero universales esse tum intelligimus, quando in omnibus corporibus ealdem obtinere fuimus experti.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
