# Epitome elementorum physico-mathematicorum xviii

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xviii

Ex quibus liquet, has non subito posse sanciri, sed modo postquam historia omnium phaenomenorum absoluta erit, ita gravitate agi omnia corpora, poterimus legem statuere universalem, si in omnibus corporibus Universi gravitatem invenerimus. §. 10. Qui autem leges generales condet, ab eo omnes mutationes omnium corporum colligendae sunt & demonstrandae; ergo aeque Solidorum quam Fluidorum. §. 11. Quae dum infinita fere sunt numero, si percurramus tria corporum regna, Animalium, Vegetabilium, & Fossilium, tum quae sunt supra Terram & in Caelis, patet amplissimum, universale, & inexhaustum esse studium Physicum, & Mechanicum, & ideo in varias divisum partes, uti in Historiam naturalem, Anatomiam, Botanicam, Metallurgiam, Chemiam, Astronomiam, PhyHysicam strictius dictam, Mechanicam drostaticam &c. in quibus omnibus quam apprime qui versatus est, demum aptus evasit legibus condendis, & Physicae promovendae. CAP. I. De origine & progressu Physicae. §. 12.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
