# Epitome elementorum physico-mathematicorum xxi

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum, CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/petrus-van-musschenbroek/epitome-elementorum-physico-mathematicorum/xxi

Per totam vero Graeciam post Thaletem Philosophia divulgata fuit, numerusque Philosophorum haud exiguus, qui ejus scientiae varias partes invenerunt, vel inventas auxerunt: & ideo opinionum diversitate in multas abiverunt sectas, quae ad has commode rediguntur, ita ut 1 Jonicae auctor fuerit Thales. 2. Socraticae, Socrates. 3. Cyrenaicae Aristippus. 4. Megaricae Euclides. 5. Academicae Plato. 6. Peripateticae Aristoteles. 7. Cynicae Antisthenes. 8. Stoicae Zeno. 9. Italicae Pythagoras. 10. Scepticae Pyrrho. 11. Epicureae Epicurus. 12. Eclecticae Potamon. §. 16. Pythagoras ex itinere Aegyptiaco & Babylonico redux, Philosophiam in Graeciam, dein in Italiam, ibique in urbem Crotonam traduxit, reliquitque in suis scholis Parmenidem, Philolaum & Melissum. §. 17. Romani Philosophiam a Graecis acceperunt, novi fere nihil invenerunt, sed quicquid Graeca antiquitas docuerat, collegerunt, explicuerunt, hinc Lucretius Epicurum secutus: Cicero Academicos: Seneca Stoicos. Ad quantum autem fastigium cognitio Historiae naturalis apud illos increverat, ex elaboratissimis Plinii collectaneis, integram fere Physicam continentibus, liquet. §. 18.

---

Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_elementorum_physico-mathematicorum.
