# Appendix Perottina 0.1.166-220

Phaedrus, Appendix Perottina, Appendix Perottina, lines 0.1.166-0.1.220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phaedrus/appendix-perottina/0.1.166

sed exstillescant oculi sic" inquit "mei,"
turpe illud imitans ius iurandum militis,
"nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas."
XI. [Iuno, Venus et gallina]
De mulierum libidine
Cum castitatem Iuno laudaret suam,
iocunditatis causa non renuit Venus,
nullamque ut affirmaret esse illi parem
interrogasse sic gallinam dicitur:
"Dic, sodes, quanto possis satiari cibo?"
Respondit illa "Quidquid dederis, satis erit,
sic ut concedas pedibus aliquid scalpere."
"Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?
"Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere."
"Ex toto ne quid scalpas, quid desideras?"
Tum denique illa fassa est naturae malum:
"Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen."
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
quia per gallinam denotauit feminas.
XII.Iuuencus et bos uetulus
Quomodo domanda sit ferox iuuentus
Paterfamilias saeuum habebat filium.
Hic, e conspectu cum patris recesserat,
uerberibus seruos afficiebat plurimis
et exercebat feruidam adulescentiam.
Aesopus ergo narrat hoc breuiter seni:
"Quidam iuuenco uetulum adiungebat bouem.
Is cum refugiens impari collo iugum
aetatis excusaret uires languidas,
'Non est quod timeas' inquit illi rusticus;
'non ut labores facio, sed ut istum domes,
qui calce et cornu multos reddit debiles.'
Et tu nisi istum tecum assidue retines,
feroxque ingenium comprimis clementia,
uide ne querela maior accrescat domus."
[Atrocitati mansuetudo est remedium.]
XIII. [Aesopus et uictor gymnicus]
Quomodo comprimatur aliquando iactantia
Victorem forte gymnici certaminis
iactantiorem Phryx cum uidisset sophus,
interrogauit an plus aduersarius
ualuisset neruis. Ille: "Ne istud dixeris;
multo fuere uires maiores meae."
"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,
minus ualentem se uicisti fortior?
Ferendus esses, arte si te diceres
superasse eum qui te esset melior uiribus."
XIV. [Asinus ad lyram]
Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant
Asinus iacentem uidit in prato lyram;
accessit et temptauit chordas ungula.

---

Phaedrus, Appendix Perottina. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/phaedrus.html.
