# Appendix Perottina 0.1.385-443

Phaedrus, Appendix Perottina, Appendix Perottina, lines 0.1.385-0.1.443. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phaedrus/appendix-perottina/0.1.385

Iterum salutat idem ex occulto sonus.
Voce hospitali confirmatus restitit,
ut, quisquis esset, par officium reciperet.
Cum circumspectans errore haesisset diu
et perdidisset tempus aliquot milium,
ostendit sese coruus et superuolans
AVE usque ingessit. Tum se lusum intelligens
"At male tibi sit" inquit, "ales pessime,
qui festinantis sic detinuisti pedes."
XXIV. [Pastor et capella]
Nihil ita occultum esse quod non reuelatur
Pastor capellae cornu baculo fregerat:
rogare coepit ne se domino proderet.
"Quamuis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris."
XXV. [Serpens et lacerta]
Vbi leonis pellis deficit, uulpinam insuendam esse; hoc est, ubi
deficiunt uires astu utendum
Serpens lacertam forte auersam prenderat,
quam deuorare patula cum uellet gula,
arripuit illa prope iacentem surculum,
et pertinaci morsu transuersum tenens
auidum solleti rictum frenauit mora.
praedam dimisit ore serpens inritam.
XXVI. [Cornix et ouis]
Multos lacessere debiles et cedere fortibus
Odiosa cornix super ouem consederat;
quam dorso cum tulisset inuita et diu,
"Hoc" inquit "si dentato fecisses cani,
poenas dedisses." Illa contra pessima:
"Despicio inermes, eadem cedo fortibus;
scio quem lacessam, cui dolosa blandiar.
ideo senectam mille in annos prorogo."
XXVII. [Socrates et seruus nequam]
Nullum maledictum esse grauius conscientia
Cum seruus nequam Socrati male diceret,
uxorem domini qui corrupisset sui,
idque ille sciret notum circumstantibus,
"Places tibi" inquit "quia cui non debes places;
sed non impune, quia cui debes non places."
XXVIII. [Lepus et bubulcus]
Multos uerbis blandos esse, pectore infideles
Cum uenatorem celeri pede fugeret lepus
et a bubulco uisus ueprem inreperet:
"Per te oro superos perque spes omnes tuas,
ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
huic agro feci." Et rusticus: "Ne timueris;
late securus." Iamque uenator sequens:
"Quaeso, bubulce, numquid huc uenit lepus?"
"Venit, sed abiit hac ad laeuam," et dexteram
demonstrat nutu partem. Venator citus
non intellexit seque e conspectu abstulit.

---

Phaedrus, Appendix Perottina. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/phaedrus.html.
