# Appendix Perottina 0.1.444-495

Phaedrus, Appendix Perottina, Appendix Perottina, lines 0.1.444-0.1.495. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phaedrus/appendix-perottina/0.1.444

Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi,
quod te celaui?" "Linguae prorsus non nego
habere atque agere maximas me gratias;
uerum oculis ut priueris opto perfidis."
XXIX. [Meretrix et iuuenis]
Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda
Cum blandiretur iuueni meretrix perfida,
et ille laesus multis saepe iniuriis
tamen praeberet sese facilem mulieri,
sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet
contendant, ego te plurimi facio tamen."
Iuuenis recordans quotiens deceptus foret:
"Lubenter," inquit, "mea lux, hanc uocem audio,
non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi."
XXX. [Fiber]
Multi uiuerent se salutis gratia parui facerent fortunas
Canes effugere cum iam non possit fiber
(Graeci loquaces quem dixerunt castorem
et indiderunt bestiae nomen dei,
illi qui iactant se uerborum copia),
abripere morsu fertur testiculos sibi,
quia propter illos sentiat sese peti.
Diuina quod ratione fieri non negem;
uenator namque simul inuenit remedium,
omittit ipsum persequi et reuocat canes.
Hoc si praestare possent homines, ut suo
uellent carere, tuti posthac uiuerent;
haud quisquam insidias nudo faceret corpori.
XXXI. [Papilio et uespa]
Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam
Papilio uespam prope uolantem uiderat:
"O sortem iniquam! Dum uiuebant corpora,
quorum ex reliquiis animam nos accepimus,
ego eloquens in pace, fortis proeliis,
arte omni princeps inter aequalis fui;
en cuncta leuitas putris et uolito cinis.
Tu, qui fuisti mulus clitellarius,
quemcumque uisum est laedis infixo aculeo."
At uespa dignam memoria uocem edidit:
"Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, uide."
XXXII. [Terraneola et uulpes]
Prauis non esse fidem adhibendam
Auis quam dicunt terraneolam rustici,
in terra nidum quia componit scilicet,
forte occucurrit improbae uulpeculae,
qua uisa pennis altius se sustulit.
"Salue," inquit illa, "cur me fugisti obsecro?
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
grilli, scarabaei, locustarum copia;

---

Phaedrus, Appendix Perottina. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/phaedrus.html.
