# Fabularum Aesopiarum Libri Quinque 2.1.1-45

Phaedrus, Fabularum Aesopiarum Libri Quinque, Book 2, lines 2.1.1-2.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/phaedrus/fabvlarvm-aesopiarvm-libri-qvinqve/2.1.1

Prologus
Exemplis continetur Aesopi genus;
nec aliud quicquam per fabellas quaeritur
quam corrigatur error ut mortalium,
acuatque sese diligens industria.
quicumque fuerit ergo narrandi iocus,
dum capiat aurem et servet propositum suum,
re commendatur, non auctoris nomine.
equidem omni cura morem servabo senis.
sed si libuerit aliquid interponere,
dictorum sensus ut delectet varietas,
bonas in partes, lector, accipias velim
ita, si rependet illi brevitas gratiam.
cuius verbosa ne sit commendatio,
attende cur negare cupidis debeas,
modestis etiam offerre quod non petierint.
I. Iuvencus Leo et Praedator
Super iuvencum stabat deiectum leo.
praedator intervenit, partem postulans.
'Darem' inquit 'nisi soleres per te sumere';
et improbum reiecit. forte innoxius
viator est deductus in eundem locum,
feroque viso rettulit retro pedem.
cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait,
'et quae debetur pars tuae modestiae
audacter tolle'. tunc diviso tergore
silvas petivit, homini ut accessum daret.
Exemplum egregium prorsus et laudabile;
verum est aviditas dives et pauper pudor.
II. Anus Diligens Iuvenem, Item Puella
A feminis utcumque spoliari viros,
ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
tenebat, annos celans elegantia,
animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
ambae, videri dum volunt illi pares,
capillos homini legere coepere invicem.
qui se putaret fingi cura mulierum,
calvus repente factus est; nam funditus
canos puella, nigros anus evellerat.
III. Aesopus ad Quendam de Successu Improborum
Laceratus quidam morsu vehementis canis,
tinctum cruore panem misit malefico,
audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sic Aesopus: 'Noli coram pluribus
hoc facere canibus, ne nos vivos devorent,
cum scierint esse tale culpae praemium'.
Successus improborum plures allicit.
IV. Aquila Feles et Aper
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
feles, cavernam nancta in media, pepererat;

---

Phaedrus, FABVLARVM AESOPIARVM LIBRI QVINQVE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/phaedrus.html.
