Latin
Book 4, lines 4.1.203-4.1.232
Phaedrus, Fabularum Aesopiarum Libri Quinque 4.1.203-232
Not analysed yet
nouissime interdicit ne cum melefico
usum bonus consociet ullius rei.
XII. Malas Esse Diuitias
Opes inuisae merito sunt forti uiro,
quia diues arca ueram laudem intercipit.
Caelo receptus propter uirtutem Hercules,
cum gratulantes persalutasset deos,
ueniente Pluto, qui Fortunae est filius,
auertit oculos. Causam quaesiuit Pater.
"Odi" inquit "illum quia malis amicus est
simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro."
XIII. Simius Tyrannus
"Vtilius homini nil est quam recte loqui."
Probanda cunctis est quidem sententia;
sed ad perniciem solet agi sinceritas,
[ubi ueritate plus ualet mendacium.]
Duo homines, unus fallax et alter uerax, iter simul agebant. Et cum ambularent, uenerunt inprouinciam simiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarum, ipse qui prior esse uidebatur,iussit eos teneri, ut interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque omnes sibi similes adstareante se ordine longo, dextra laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat imperatorem aliquando,taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio. Ait maior: "Quis sum ego?" Fallaxdixit: "Tu es imperator." Iterum interrogat: "Et isti quos uides ante me stare?" Respondit: "Hi suntcomites tui, primicerii, campidoctores, militares officii." Et quia mendacio laudatus est cum turbasua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax autem apud se cogitabar:" Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, si uerum dixero, magis munerabor." Tunc aitmaior simia: "Dic et tu, quis sum ego, et hi quos ante me uides?" At ille, qui semper ueritatemamabat et loqui consueuerat, respondit: "Tu es uere simia, et omnes hi similes tui simiae sempersunt." Iubentur continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum dixisset.
Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et ueritatem lacerant.
XIV. De Leone Regnante
Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui.