Latin
Book 4, lines 4.1.96-4.1.153
Phaedrus, Fabularum Aesopiarum Libri Quinque 4.1.96-153
Not analysed yet
Sic destinata dare cum uellet singulis
et adprobaret populus, qui illas nouerat,
Aesopus media subito in turba constitit:
"O si maneret condito sensus patri,
quam grauiter ferret quod uoluntatem suam
interpretari non potuissent Attici!"
Rogatus deinde soluit errorem omnium:
"Domum et ornamenta cum uenustis hortulis
et uina uetera date lanificae rusticae;
uestem, uniones, pedisequos et cetera
illi adsignate uitam quae luxu trahit;
agros et uillam et pecora cum pastoribus
donate moechae. Nulla poterit perpeti
ut moribus quid teneat alienum suis.
Deformis cultum uendet ut uinum paret;
agros abiciet moecha ut ornatum paret;
at illa gaudens pecore et lanae dedita
quacumque summa tradet luxuriam domus.
Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
et dictam matri conferent pecuniam
ex pretio rerum quas uendiderint singulae."
Ita quod multorum fugit inprudentiam
unius hominis repperit sollertia.
VI. Pugna Murium et Mustelarum
Cum uicti mures mustelarum exercitu
(historia, quot sunt, in tabernis pingitur)
fugerent et artos circum trepidarent cauos,
aegre recepti, tamen euaserunt necem:
duces eorum, qui capitibus cornua
suis ligarant ut conspicuum in proelio
haberent signum quod sequerentur milites,
haesere in portis suntque capti ab hostibus;
quos immolatos uictor auidis dentibus
capacis alui mersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis euentus premit,
periclitatur magnitudo principium,
minuta plebes facili praesidio latet.
VII. Phaedrus
Tu qui nasute scripta destringis mea,
et hoc iocurum legere fastidis genus,
parua libellum sustine patientia,
seueritatem frontis dum placo tuae
et in coturnis prodit Aesopus nouis:
"Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo
pinus bipenni concidisset Thessala,
nec ad professae mortis audacem uiam
fabricasset Argus opere Palladio ratem,
inhospitalis prima quae Ponti sinus
patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque et superbi luget Aeetae domus,
et regna Peliae scelere Medeae iacent,
quae, saeuum ingenium uariis inuoluens modis,
illinc per artus fratris explicuit fugam,
hic caede patris Peliadum infecit manus."
Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est", ait
"falsoque dictum, longe quia uetustior
Aegea Minos classe predomuit freta,
iustique uindicauit exemplum imperi."
Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,
si nec fabellae et iuuant nec fabulae?