Latin
103.4 to 103.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 103.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Reptationis eius labor, haud facilè credas, quàm durus est, quàmque indigens virentis genu. quidpe, quia, degravante viaiore, temerè ingesti lapides concedunt: &,in adscensu maximè arduo, ni probè posueris pedem, dimoto uno, tota congeries devolvitur, &in te ipsum ruit. adde, quòd, etiamsi in plano cecideris, laedunt scabritie suâ. &manus crebro contactu, nisi contexeris, atteruntur. Ex summo vertice contemplari totam insulam licet. termini eius longè esse multo minùs videntur, quàm sunt. Brutia ora ita tibi sub oculis jacet, ut eò posse trajicere penè quidem jactu lapidis putes. Serenâ tempestate Neapolitani etiam tractus aestimantur. Nivibus per hiemem ferè totus mons canet. cacumen neque per aestatem viduatur. Hactenus Bembus: qui ante Fazellum montem conscendit. Caeterùm figura Aetnae est procul inspicientibus à meridie, quà à Pachyno Syracusas, Leontinos &Catanam itur, ea, quam in tabulâ chorographicâ expressimus: fumusque è duobus crateribus perpetuò iis montis regionibus, quas consignavimus, emergit sereno coelo candidissimus, instar nubis. ignes nulli adparent, nisi maiori aliquo incendio erumpente. Lapides inde ejectos per LX millia passuum ab utrâque Catanae ur40 bis parte viâ publicâ invêni, qua à Leontinis itur Taurominium; maximè verò ad ipsam Catanam in radicibus Aetnae littoreis, quà Taurominium itur. ubi, specie magnarum asperarumque rupium, spectaculum transeuntibus praebent foedum, triste, atque horrendum. Fertilitatem autem &amoenitatem ad eumdem montem conspexi tantam, quantam nullibi aliàs in totâ insulâ. Sed de fertilitate horum locorum, simulque de lapidibus ita antiquus tradit auctor Strabo, dicto lib. VI: