Latin
105
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc posteà Petronius Arbiter, in Satyrico suo, de incendio, quod bellum inter
Caesarem &Pompeium Magnum praecessit:
Armorum strepitu coelum furit; &tuba Martem
Sideribus tremefacta ciet. jamque Aetna voratur
Ignibus insolitis, &in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
Vmbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata novis incendia ducit;
Sangvineoque recens descendit Iupiter imbre.
Haec ostenta brevi solvit deus. exuit omneis
Quidpe moras Caesar; vindictaeque actus emore,
Gallica projecit; civilia sustulit arma.
Caeterùm Virgilius, Γεωργικῶν lib. 1; ubi portenta enumerat, quae mortem C. Iul.
Caesaris praecesserant:
Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam;
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa?
Ad quae ita Servius: Malum enim omen est, quoties Aetna, mons Siciliae, non fumum, sed