# Sicilia antiqua 105

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/105

Hinc posteà Petronius Arbiter, in Satyrico suo, de incendio, quod bellum inter
Caesarem & Pompeium Magnum praecessit:
Armorum strepitu coelum furit; & tuba Martem
Sideribus tremefacta ciet. jamque Aetna voratur
Ignibus insolitis, & in aethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis
Vmbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stellis comitata novis incendia ducit;
Sangvineoque recens descendit Iupiter imbre.
Haec ostenta brevi solvit deus. exuit omneis
Quidpe moras Caesar; vindictaeque actus emore,
Gallica projecit; civilia sustulit arma.
Caeterùm Virgilius, Γεωργικῶν lib. 1; ubi portenta enumerat, quae mortem C. Iul.
Caesaris praecesserant:
Quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam;
Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa?
Ad quae ita Servius: Malum enim omen est, quoties Aetna, mons Siciliae, non fumum, sed

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
