# Sicilia antiqua 108

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/108

Vitimis illis de diminutione verticis Aetnaei adde & istud Senecae, ex epistolâ LXXIX: Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque adscendas. quam consumi & sensim subsidere, ex hoc colligunt, quòd aliquanto longiùs navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere; non quia montis altitudo desedit; sed, quia ignis evanuit, & minùs vehemens ac largus effertur; ob eamdem causam fumo quoque per diem segniore. Neutrum autem incredibile est; nec montem, qui devoretur quotidiè, minui; nec ignem non manere eumdem, qui non ipse ex se est; sed in aliqua infernâ valle conceptus exaestuat, & alibi pascitur; in ipso monte non alimentum habet, sed viam. Et aliquanto pòst: An Aetna tua possit sublabi & in se ruere, an hoc excelsum cacumen, & conspicuum per vasti maris spatia, deterat adsidua vis ignium, nescio. Restat nunc, uti causas horum Aetnae incendiorum ex iisdem veterum auctorum monumentis aperiamus: quò hac etiam in parte noscendi cupidis satisfiat. Ac primùm quidem poëtae fabulis eas tribuerunt. nempe, quia in ignem protrusum Typhonem, sive Enceladum, id est, Satanam, Deo omnium rerum conditori ac domino rebellantem, antiquissima illa tradebat gentium theologia; quaevis loca, ignem eructantia, tartarum esse, aut tartari spiramenta & caminos, crediderunt: ut Germaniae nostrae lib. 1, cap. XXXI, docuimus. Hinc igitur de Aetnâ et 20 iam Pindarus, dictâ Pythior. odâ 1: ὡς τʼ ἐν αἰνᾷ ταρτάρῳ κεῖται θεῶν πολέμιος, Τυφὼς ἑκατοντακάρανος, τόν ποτι Κιλίκιον θρέψε πολυώνυμον αὕτρον, νῦν γε μαν Ταὶ θʼ ὑπὲρ Κύμας ἀλιερκεες ὅχθαι, Σκελία τʼ ἀὐτοὸ πιέζει Στέρνα λαχνάεντα· κίων Ἐ οὐρανία συνέχει Νιφοεσσʼ Αἶτνα. Id est: Quique in horrendo tartaro jacet deorum hostis, Typhocus centiceps: quem olim Cilicium nutrivit multi nominis antrum; at nunc Et litora mare coercentia, quae sunt super Cumam, Et Sicilia eius premit Pectora hispida; columna Verò coelestis cohibet Nivosa Aetna.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
