# Sicilia antiqua 111-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/111-2

flat, habere speluncas plenas sulphuris, & usque ad mare deductas. quae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui agitatus, ignem gignit ex sulphure: unde fit, quod videtur, incendium. Sed haec Isidorus mutuatus est ab Servio: apud quem in Aeneid. lib. 111 ita legitur: Causa huius incendii secundùm Aetnam (malim, mentem] Virgilii haec est: Sunt 40 terrae desudantes sulphur; ut penè totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius & Gaurus montes: quod indicat odor aquarum calentium. Item, novimus, ex aquae motu ventum creari: esse etiam concavas terras. Aetnam (verò] constat, ab eâ parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas & plenas sulphuris & ad mare deductas. Hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant: qui acitatus, ignem gignit ex sulphure. unde est, quod videtur, incendium. Hoc autem verum esse, illa comprobat ratio; quia, aliis flantibus ventis, nihil ex se emittit; &, pro modo flatuum Euri vel Africi, interdum fumum, interdum favillas, nonnumquàm vomit incendia. Iustinus lib. IIII; de freto Siculo loquens: Accedunt vicini & perpetui Aetnae montis ignes, & insularum Acolidum: veluti ipsis undis alatur incendium. neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur. Mox: Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos igneis facit. nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit; atque ibi suffocatum tamdiu tenet, donec, per spiramenta terrae diffusus, nutrimenta ignis incendit. Virgilius, Aeneid. lib. VIII: Insula Sicanium juxta latus Acoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis: Quam subter specus & Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant; validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum; striduntque cavernis

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
