# Sicilia antiqua 113

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, VVLCANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/113

IV libri 11 decadis 1, CC passus infra summum Aetnae verticem vestigium, tradit, vetustissimi fornicis lateritium exstare; quod a Catanensibus Aetnicolisque Turris philosophi nominetur. praedicare quidpe eos, ductà à maioribus famâ, hanc sibi Empedoclem olim ad explorandas Aetnaei ignis causas ex testudineo opere constituisse aediculam. Verùm rectè ipse ad finem eiusdem capitis conjicit, reliquias esse praedictae aedis Vulcani. nam illius etiam saeculi mortaleis ab hac parte montem adscendisse, mox infrà è Strabone patebit. DIVINATIONES quoque ab Aetnaeis ignibus petitas olim fuisse, auctor est Pausanias in Laconicis. Τὸ δὲ ἀὐτὸ, inquit, καὶ ἐν Αἴτνῃ δηλοόσιν οἱ κρατῆρες. καὶ γὰρ χρυσοὸ ἐς ἀὐτοὺς καὶ ἀργύρου ποιήματα, ἔτι δὲ καὶ ἰερεῖα τὰ πάντα ἀφιᾶσι. ταῦτα δὲ ὴν μὲν ὑπολαβὸν ὑπενέγκοι τὸ πῦρ, οἱ δὲ χαίρουσιν, ὡς ἐπὶ πεφήνότι ἀγαθῷ· ἀπωσαμνου δὲ τὰ ἐμβληθέντα, συμφορὰν ἔσεσθαι τοότῳ τῷ αὐδρὶ νομίζουσι. Hoc est: Eamdem habere portendendi vim dicuntur Aetnae montis crateres. Abjiciunt enim in eos cùm sigilla argentea & aurea, tùm verò cuiusvis generis victimas. Ea si absorpserit ignis, laeta sibi nuntiari; contrà, si regesserit, malè eventurum ei, à quo illa missa fuerint, interpretantur.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
