Latin
VLYSSIS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 115
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
Praeterit, &ripas, herbifer Aci, tuas.
Silius, lib. XIIII:
Quique per Aetnaeos Acis petit aequora fineis,
Et dulci gratam Nereida perluit undâ.
Aemulus ille tuo quondam Polypheme calori,
Dum fugit agrestem violenti pectoris iram,
In tenueis liquefactus aquas, evasit &hostem,
Et tibi victricem, Galatea, immiscuit undam.
Claudianus, de Raptu Proserpinae lib. 111:
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert
Saepe mari pulcroque secat Galatea natatu,
Densus, &innexis Aetnaea cacumina ramis
Qualibet usque tegens.
Ergo illud
etiam Theocriti, in Idyllio XI, ad eumdem Acin fluvium referendum, ubi ita Cyclopem introducit poëta Galateam adloquentem:
Ἐ ντὶ ψυχρὸν ὕδωρ, τὸ μοὶ ἀ πολυδένδρεος Αἴτνα
Λευκᾶς ἐκ χιόνος, ποτὸν ἀμβρόσιον, πρόῖητι.
Hoc est:
Est gelida unda; quod mihi nemorosa Aetna
E candidâ nive, potum divinum, ministrat.
Servius, in Virgilii Eclogam VIIII: Cyclops dicitur nympham amasse Galateam. quae