Latin
CAMPVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 121
Unproofread scanNot analysed yet
VI: Τπέρκεῖται δὲ μάλιστα τῆς Κατάνης ἡ Αἴτνη, καὶ τῶν περὶ τοὺς κρατῆρας παθῶν πλεῖστον κοινωνεῖ, καὶ γὰρ οἱ ῥύακες εἰς τὴν Καταναίαν ἐγγυτάτω καταφέρονται· καὶ τὰ περὶ τοὺς Εὑσεβεῖς ἐκεῖ τιθρύλληται, τὸν Ἀμφίνομον καὶ τὸν Ἀναπίαν, οἱ τοὺς γονέας ἐπὶ τῶν ὥμων δράμενοι διέσωσαν, ἐπιφερομνου τοῦ κακοῦ. Id est: Aetna maximè Catanae supernè imminet; eorumque, quae crateres eius efficiunt, potissimam partem urbs ea patitur. nam &ignis, qui ex Aetnâ evomitur, fluxu suo proximè in Catanensem agrum defertur: &facinus piorum filiorum Amphinomi &Anapiae, qui, ingruente malo, parenteis humeris sublatos eripuerunt, isti loco adsignatur. Hinc Silius, lib. XIV: Tum Catine, nimium ardenti vicina Typhoeo; Et generasse pios quomdam celeberrima fratres. Valer. Maximus, lib. V, cap. 1V: Notum est fratrum par, Amphinomus &Anapius: quòd patrem &matrem humeris per medios igneis Aetnae portarunt. Pausanias in Phocicis: nερ/ πλείστου δὴ ἐποιοῦντο οἱ πάλαι γονέας· ὡς πέρ ἐστιν ἄλλοις τε τικμήρασθαι καὶ ἐν Κατάνη τοῖς καλουμένοις Εὑσιβέζιν. οἷς ὑνίκα ἐπερρεῖ τῇ Κατάνη πῦρ τὸ ἐκ τῆς Αἴτνης, χρυσον μὲν καὶ ἀργυρὸν ἐν οὐδενὸς μερίδι ἐποιὴσαντο, οἱ δὲ ἔφευγον, ὁ μὲν ἀράμενος μητέρα, ὁ δὲ ἀὐτὸν τὸν πατέρα. προίονας δὲ οὐ σὺν ῥαστώνη καταλαμβάνει σφὰς τὸ πῦρ ἐπδγόμενον τῇ φλογι. καὶ (οὐ γὰρ κατιτίθεντο οὐδὲ οὕτω τοὺς γονέας) διχῇ γισθὴναι λέγεται τὸν ῥύακα, καὶ ἀντούς τι τοὺς νεανίσκους, σύν δὲ ἀὐτοῖς τοὺς γονέας τὸ πῦρ οὐδὲν σφίσι λυμὴνάμενον παρεξῆλθεν. οὗτοι μὲν δὴ τμας καὶ ἐς ἐμέ ἔτι παρὰ Κατανέων ἔχουζιν. Hoc est: Prisci mortales prae cunctis rebus plurimo dignabantur honore parentes. quòd cùm ex aliis exemplis colligas, tùm verò ex eorum, qui apua Catanam Pii sunt adpellati. Quum enim igneus rivus in eam urbem devolveretur, nullâ vel auri vel argenti habitâ ratione, fugientes matrem hic, patrem ille, humeris sustulerunt. Sed enim quum haud quaquàm festinanteis incendium urgeret, neque illi parentes proptereà dimitterent; ita igneum torrentem in duas aiunt parteis discessisse, ut per medios igneis cum ipsis parentibus adolescentes incolumes evaserint. Iis apud Catanenseis ad meam hanc usque aetatem honores habentur. Eadem historia quàm elegantissimè describitur à Corn. Severo, in Aetnâ, his verbis: