Latin
CAMPVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 122
Unproofread scanNot analysed yet
STATVAE STATVAE, quae eorum nominibus positae fuêre in dicto Campopiorum, graphicè atpiorum que eleganter exprimuntur à Claudiano, in epigrammate, quod in hanc rem composuit. id totum huc adscribere, molestum fuisset; quamvis lectu perquàm jucundum. Caeterùm non Catanenseis fuisse, sed aliis, quàm suprà dictum, nominibus Syracusanos, ipsi gloriabantur olim Syracusam. Solinus, cap. XI: Inter Catanam, inquit, &Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoriâ; quorum nomina sibi diversae partes adoptant. Si Catanenseis audiamus, Anapius fuit &Amphinomus; si, quod malunt Syracusae, Emantium putabimus &Critonem. Catanensis tamen regio causam dedit facto: in quam se quum incendia Aetnae protulissent, juvenes duo sublatos parenteis evexerunt inter flammas illaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus hominaretur CAMPVS PIORVM. Campus hic haud dubiè fuit ab eâ urbis parte, quà in Leontinos itur. nam caetera, in occidentem septemtrionesque vergentia, montosa sunt; &tunc ingentibus saxis, quae Aetna eructabat, oppleta. 20 Quo verò tempore id factum. incertum est: nisi quòd ante Alexandri Magni aetatem factum, ex oratione perspiciatur Lycurgi, quam hic circa dicti regis aetatem Athenis contra Leocratem habuit. In hac tamen ille non duos facit fratres, patrem ac matrem sustollenteis, sed unum dumtaxat, qui patrem igni eripuerit. atque ab patre simul ac filio adpellatum esse Τῶν εὑσιβῶν χῶρον, id est, Campum piorum. Verùm enimverò Lycurgi heic fides potior esse minimè debet; quando nec nomen urbis, apud quam id factum, scivit, atque id ὡς μυθωδέστερόν τ, id est, pro re fabulosâ habuit. Caeterò commune montis nomen habuit etiam opidum impositum AETNA, AETNAE opidum; Diodoro, Straboni, Ptolemaeo memoratum: unde Ciceroni in Verrinis, &Pliquod anteà nio, lib. III, cap. VIII, opidani sunt AETNENSES. Sed ipsum opidum anteà