Latin
XVTHIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 131
Unproofread scanNot analysed yet
111, ab Epiro &Cerauniis montibus, omnia Italici Siculique litoris loca, ad Drepanum usque quae memorat, geographico atque germano ordine recenset: in Italiâ scilicet, Minervae templum, Tarentum, Lacinium promontorium, Scylacaeum: hinc in freto, Charybdin: inde in Siciliâ, Aetnam montem &Cyclopum antra, Pantagiam amnem, Megaricum sinum, Tapsum peninsulam, Ortygiam insulam, &in eâ Arethusam fontem, Elorum humen, Pachynum promontorium, Camarinam, Gelam, Agragantem, Selinuntem, Lilybaeum, ac tandem Drepanum. Quem verum genuinumque esse omnium dictorum locorum ordinem, infrà in expositione totius huius litoris patebit. In reliquis igitur omnibus quum certum nativumque observaverit ordinem poëta; nulla causa est, cur de uno Pantagiâ amne, quem ante Megaridem recenset, quidquam dubitemus. Megaridem autem fuisse ad antè dictum Cantarum flumen, mox ostendam. Pantagiam verò amnem esse eum, qui in sinistro promontorii vulgò La Cruce dicti latere vulgari vocabulo nunc accolis vocatur Porcari; gravissimo manifestissimoque sunt documento ista Virgilii verba: Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae. Quidpe os Porcarii amnis utrimque vivo atque praerupto includitur saxo, x x fermè cubitos alto: ingressumque illic mare ad mille passus, restagnat; parvisque navigiis praebet portum. Atque in hunc etiam illud Claudiani, Saxa rotantem, quammaximè quadrat. etenim licet ipse cursu sit brevissimus; ut qui vi circiter ab Leontinis oritur passuum millibus: tamen hiberno tempore Leontinorum collium torrentibus imbribusque auctus, tantâ vi devolvitur, uti magnam saxorum copiam secum trahat; ingentemque lapsu suo reddat sonitum: unde nomen ei quaesitum volunt Vibius atque Servius: quum potiùs ἀπὸ τοῦ πάντα ἄγεῖν dictus videri possit; id est, ab eo, quod omnia secum trahat devehatque. Brevitatem eius tenuitatemque indicavit Silius, his verbis: Facilem superari gurgite parco Pantagiam. Ostio huius fluminis adpositum fuit Τρώτιλον, TROTILVM opidum, in primi