# Sicilia antiqua 136.7-10

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 136.7 to 136.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/136.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/136.7

post Megaridem sequitur urbs Syracusae, atque in eâ duo portus. Quamvis primò Megaridem ante portum Xiphonium nominet; tamen se ipsum posteà corrigit; dum, non Xiphonium portum, sed Megaridem proximè sequi tradit Syracusas. Apud Stephani epitomatorem haec sunt: Σιφωνία, πόλις Σκελίας· Θεόπομπος φιλιππικῶν τριακσστῷ ἐννάτῳ. τὸ εθνικὸν, Ζιφωνιάτης, ὡς Καύλωνιάτης. Hoc est: Xiphonia, urbs Siciliae; auctore Theopompo Philippicar. rer. lib. XXXVIIII. Gentilitium, Xiphoniates; ut Cauloniates. XIPHONIA haec urbs nulla alia esse potest, quàm quae nunc vulgò Augusta dicitur, inter celebriores Siciliae urbeis computata; anno à nato Iesu CIƆCCXXVIIII à Friderico 11, Romanor. imperatore & Siciliae rege, instaurata. Inter huius peninsulam, in qua sita est, & proximum versùs occasum litus portus sese insinuat hodieque celeberrimus; qui antiquorum ille est XIPHONIVS portus. A quibus & quando opidum Xiphonia conditum fuerit, item quamdiu steterit, & à quibus deletum sit, nullibi adnotatum reperio. Strabo certè promontorium eius tantùm nominat: ceu opido ipso jam tum destructo. Caeterò idem promontorium Diodoro & Ptolemaeo vocatur Ταῦρος ἄκρον, id est, TAVRVS promontorium. Ptolemaeus, à Pachyno versùs Pelorum contendens: Συρακοῦσαι κολωνια, Ταῦρος ἄκρον, Ἀλάβου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Πανταγίου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Κατάνη κολῶνια, Σιμαίθου πνταμοῦ ἐκβόλαὶ, Ταυρομένιον κολῶνια: id est: Syracusae colonia, Taurus promontorium, Alabi amnis ostium, Pantagiae fluminis ostium, Catana colonia, Simaethi fluminis ostium, Tauromenium colonia. Vt perperam Symaethum, quod suprà ostensum, inter Catanam & Tauromenium ponit, sic malè Taurum promontorium inter Alabum & Syracusas. quo factum, uti aliquando suspicatus sim, corruptum esse id vocabulum à genuino Θάψος, Thapsus. Verum diserta haec sun Diodori verba, in lib. XIIII: Μετα δὲ ταῦτα ἀπὸ τῶν Συρακουσῶν ἑκατὸν ἐξηκοντα σταδίους παρνγκγῶν ὁ Διονύσιος ἅπασαν τὸν δύναμιν, κατεσρατοπέδευσι περὶ τὴν Ταῦρον καλούμενον. *. Ἰμίλκων τα τ Μεσσήνης τὰ τείχη κατέσκαψε. κ. κ. Ἐναποδεράμενος οὖν τὸ πρὸς τοὺς Ἑλλήνας μέτος ἐν 50 τῇ τν Μεσσήνίων ἀτυχία, Μάγωνα μὲν τῶν ναύαρχον ἀπέστελε μαὰ τῆς ναυτικῆς δυνάμεως, προςταξὰς πασσπλεῖν ἐπὶ τὴν λόφον τὴν καλούμενον Ταῦρον. τοῦτον δὲ κατειληφότες ἥσαν Σικελοῖ, συχνδ μὲν τὸ πλῆθος οες, ἡ γεμόνα δὲ σσκ ἔχοντες.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
