# Sicilia antiqua 151.5-8

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 151.5 to 151.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/151.5

Signum hoc loco fuisse Apollinis, qui Temenites vocabatur, pulcerrimum & maximum, suprà è Cicerone intellectum est. id Romam postmodò fuisse translatum, auctor est Svetonius in vitâ Tiberii. Supremo, inquit, natali suo Apollinem Temenitem, & amplitudinis & artis eximiae, advectum Syracusis, ut in bibliothecâ novi templi poneretur, viderat per quietem adfirmantem sibi, Non posse se ab ipso dedicari. TYCHA hinc ab septemtrionibus reliquum claudebat Acradinae latus occi-TYCHA, dentale, Neapoli multo amplior. Cicero, dicto loco: Tertia urbs, quòd in eâ parte tertia Syracusarum pars. Fortunae fanum antiquum fuit, Tyche nominata est. in qua gymnasium amplissimum & complures aedes sacrae. coliturque ea pars & habitatur frequentissimè. Vocabulum τῆ Τύχης, sive τῆς Τύκης, quod attinet, quod Latinè formaveris TYCHA, & TYCA; corruptum id esse apud Thucydidem, loco suprà scripto in Σύκὴ, ipsum historiae filum disertè docet. Apud Diodorum quoque, lib. XI, quum scriptum esset in vulgatis exemplaribus Γτυκὴν, maluerunt id viri docti corrigere in Τύχην. sed Τύκὴν esse legendum, fidem facit Thucydidis auctoritas. Scilicet Ionicâ id fiebat dialecto; quae τύκω dicit, quod aliae τύχω seu τεύχω; & id genus alia. Apud Ciceronem, dicto loco, variis in exemplaribus variè legitur; aliàs Graecâ formatione, TYCHE; aliàs Latinâ, TVCHA: nam Graecorum v in tenue u, quod Gallofrancis nunc maximè & inferioribus circa Rheni Mosae ac Scaldis amnium ostia Germanis est proprium, in Italiae opere monui. sic quidpe à Sylla, Syphax, Thrasyllus, Sibylla, facta sunt Sulla, Suphax, Thrasullus, Sibulla; & id genus innumera alia. In Livii exemplari5o bus vulgatis legitur ubique Thica. quae adeò inepta est scriptio, uti, quid ipse scripserit Livius, colligere inde vix queam. etenim aut Tyca poterat scribi, aut Tycha, aut tandem Tucha. Scriptum fuisse Tica, quamquàm Graecorum quoque v in simplex i transscribere Latinis vulgare fuerit; ut saepiùs in Italiae opere docui: haud facilè tamen crediderim. Adspiratio h quia in illo Thica exstat; Tycha scripsisse Livium cum maximè censuerim. De caetero, in Tychâ fuisse τὸ Ἐξάπυλον, HEXAPYLVM, sive, ut Diodorus plurali HEXAPYLVM, porta vocat numero, τὰ Ἐξάπυλά, HEXAPYLA, suprà ostensum est. Fuisse portam, quae Tychae. Megara turris, in Tychae muro.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
