# Sicilia antiqua 152.7-10

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 152.7 to 152.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/152.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/152.7

At meminisse oportebat, non Acradinae primùm, sed Tychae murum conscendisse scalis Marcelli milites; atque inde ad Hexapylon & Epipolas pervenisse: eosque mox Marcellum per idem Hexapylon cum omnibus copiis sequutum. qui posteà, ut inquit Livius, priusquàm signa Acradinae30 admoveret, praemittit Syracusanos, qui inter praesidia Romana fuerant, ut adloquio leni perlicerent hosteis ad dedendam urbem. Tenebant verò Acradinae portas murosque maximè tran:fugae: quibus nulla erat per condiciones veniae spes. ii nec adire muros; nec alloqui quemquam passi. Itaque Marcellus, postquàm id incoeptum irritum fuit, ad Eurvalum signa referri jussit. Et ne suspiceris ab Acradinae turri Galeagrâ, quum prope esset, contemplatum fuisse dimilitem Tychae murum; per ipsam adeò turrim conscendisse Romanos urbem; sertè adfirmat Plutarchus, loco suprà perscripto. Certum igitur ex hisce fit documentis, ad Tycham fuisse Galeagram turrim: extremâ scilicet illius parte, qua Acradinae jungebatur, ad dictum portum, qui unde nomen acceperit, patet ex Stephani epitomatore. Τρώγιλος, inquit, χώρα [fortè χωρίον] ἐν Σκελίᾳ. τὸ ἐθνικὸν Τρωγίλιος. id est: Trogilus; locus in Siciliâ. gentilitium est Trogilii. Antiquissima eius mentio est apud Thucydidem dicto lib. VI. Καὶ τῇ ὑστεραίᾳ οἱ μὲν ἑτείχιζον τῶν Ἀθηναίων τὸ πρὸς βορέαν τοῦ κύκλου τεῖχος, οἱ δὲ λίθους καὶ ξύλα ξυμφοροῦντις, παρέβαλλον ἐπὶ τὸν Τρώγελον καλούμενον ἀεὶ, ἥπερ βραχύτατον ἐγίγνετο αὐτοῖς ἐκ τοῦ μεγάλου λιμένος ἐπὶ τὴν ἑτέραν θᾶλασσαν τὸ ἀποτεῖχισμα. Id est: Posterâ die Atheniensium pars murum septemtriones versùs exstruebant; pars lapides atque materiam comportantes, in Trogilum, quem vocant, semper deponebant; quà brovissima futura erat muri exstructio. Et posteà lib. VII: Τῷ δὲ ἄλλῳ τοῦ κύκλου πρὸς τὸν Τρώγιλον ἐπὶ τὴν ἑτέραν θάλασσαν, λίθοι τε παραβεβλημένοι τῷ πλέονι ἤδη ἥσαν, καὶ ἐστιν ἀ καὶ ἡμίεργα, τὰ δὲ καὶ ἐξειργασμένα κατελείπετο. Hoc est: Ex alterâ verò & quidem maximâ ambitus parte, versus Trogilum, ad alterum mare, jam comportati jacebant lapides: atopis alibi perfectum alibi semiperfectum erat relictum. In ipso igitur maris litore fuit vicus Trogilus. à quo vicani dicebantur Τρωγίλιοι, TROGILII. & ab his navium statio, PORTVS TROGILIORVM: non Trogilorum, vel Trogillorum; ut corruptae leguntur voces in Livii vulgatis exemplaribus.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
