# Sicilia antiqua 155.8-9

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, 155.8 to 155.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/155.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/155.8

At suâ aetate insulam ita descripsit Cicero in dictâ Verrinâ: Vrbs Syracusae situ est cùm munito, tum ex omni aditu, vel terrâ vel mari, praeclaro ad adspectum; & portus habet propè in aedificatione adspectuque urbis inclusos. qui, quum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur & confluunt. Eorum conjunctione pars opidi, quae adpellatur Insula, mari disjuncta angusto, ponte rursum adjungitur & continetur. Et mox: Duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque projecta est. in qua domus est, quae regia Hieronis fuit: qua praetores uti solent. in eâ sunt aedes sacrae complures; sed duae, quae longè caeteris antecellunt; Dianae una; & altera, quae fuit ante istius

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
