Latin
ARETHVSA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 158
Unproofread scanNot analysed yet
Tonte caput; virideisque manu siccata capillos,
Fluminis Alphei veteres narravit amores
Pars ego nympharum, quae sunt in Achaide, dixit,
Vna fui: nec me studiosiùs altera saltus
Legit; nec posuit stndiosiùs altera casseis.
inquam,
Fessa labore fugae, Fer opem, deprendimur
Armigerae, Diana, tuae: cui saepè dedisti
Ferre tuos arcus, inclusaque tela pharetrâ.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus;
Coeruleaeque cadunt toto de corpore guttae.
Quaque pedem movi, manat locus: eque capillis
Ros cadit; &citiùs, quàm nunc tibi facta renarro,
In latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
Amnis aquas. positoque viri, quod sumserat, ore
Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rupit humum: caecis ego mersa cavernis,
Advehor Ortygiam. quae me cognomine diva
Grata meae superas eduxit prima sub auras.
Theocriti, in Idyllio VIII:
Hinc illud
Ἀλφαὸς μαὰ Πίσαν ἐπὴν κατὰ πόντον ὁδεύῃ.
Ἐ ρχεται εἰς Ἀ ρέθοισαν ἄγων κοτινηφόρον ὕδωρ
Ἐ ὅνα φέρων κακὰ φύλλα καὶ ανθεα καὶ κόνιν ἐράν.
Καὶ βαθὺς ἐμβαίνει τοῖς κύμασι· τὴν δὲ θάλασσαν
Νέρθεν ὑποτροχάει, κοὺ μιγνύται ὕδασιν ὕδωρ
Hoc est:
Alphèus post Pisam ubi mare ingressus est
Procedit in Arethusam, aquam adducens oleastros vectans,
Dona ferens pulcras frondeis floresque &sacrum pulverem
Et profundas undas ingreditur: sub mari autem
Inferius currit; nec aqua aquae miscetur
Sidonius Apollinaris, Carmine VIIII:
Non heic Elida nobilem quadrigis,
Nec notam nimis amnis ex amore,
Versu prosequar: ut per ima ponti
Alpheus fluat; atque transmarina
In fluctus cadat unda conjugaleis
Nonnus, Διονυσιακῶν lib. XIII:
Καὶ Σκελὴν Ἀρεθουσαν· ὅπη μετανάστιος ἔρπει
Στεμματι Πισαίῳ κομόων Ἀλφεὸς ἀλήτης
Πορθμεύων βατὸν οἱὁμα· καὶ ἀκροτάτου διὰ ποντου
Ἐ λκει δοόλον ἐρώτος ὑπέρτερον ἄβροχον ὕδωρ,
Θερμὸν ἔχων φυχροιο δι ὕδατος ἀπτόμενον πὺρ
Hoc est:
Et Siculam Arethusam: ubi exsul reptat
Coronà Pisaeâ superbiens Alpheus errans,
Trajiciens pervium flumen, &summum per mare
Trahit servum amoris superiorem inpermixtam aquam
Calidum habens frigidam per aquam accensum ignem
Silius
lib
XIIII.
Heic Arethusae suum piscoso fonte receptat
Aipheon, sacrae portantem signa coronae.
Lucanus, lib. 111:
Pisaeaque manus: populisque per aequora mittens
Sicaniis Alpheus aquas.