Latin
CYCLOPES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 16
Unproofread scanNot analysed yet
&Entellam; ut suo loco ostendetur. Tzetzes, ad ista poëtae verba commentans, Λcuστρυγόνες, inquit, οἱ νῦν Λεοντῖνοι. εἰσὶ δὲ ἐν Σκελία, ὡς ληροῦσιν, ὑπάρχοντες ἀνθρωποφάγοι, διὰ τὸ 10 ἀνελεῖν τοὺς Ὀδυσσέως ἑτάίρους. οὐ γὰρ ἥσαν εἰθισμένοι ξένους ἀποδέχεσθαι. Id est: Laestrygones, qui nunc Leontini. Sunt autem in Siciliâ, ut nugantur, humanâ vescentes carne; quia Vlyssis interemerunt socios. non enim soliti erant peregrinos recipere. At in Italiâ eos posuisse ipsum Homerum, in Formiano litore, haud ita procul à Circaeo monte, in eo opere, quod de Italiâ conscripsimus, ostensum est: pluribusque documentis ostendetur infra, ad finem huius de Siciliâ commentationis; ubi Vlyssis errores enarrabo. Diodorus equidem, lib. 1111, eamdem Herculis pugnam tribuit Siciliae: sed cum Sicanis, non cum Laestrygonibus, congressum tradit. De Cyclopibus quaeritur, quam insulae partem tenuerint: &qui reliqui illi fue