Latin
ARETHVSA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 164
Unproofread scanNot analysed yet
ad eum inter comites legatorum de industriâ unus ex Hispanorum auxiliaribus est missus. qui sine arbitris Mericum nactus, primùm, quo in statu reliquisset Hispaniam, (&nuper inde venerat) exponit. omnia Romanis ibi obtineri armis. posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse; seu militare cum Romanis, seu in patriam reverti libeat. contrà, si malle obsideri pergat, quam sedem esse terrâ marique clauso? Motus his Mericus, quum legatos ad Marcellum mitti placuisset; fratrem inter eos mittit. aui. per eumdem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, quum fidem accepisset, composuissetque agendae rei ordinem; Acradinam redit. Tum Mericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque. neque lo recipiendum quemquam, neque mittendum. &,quò intentiùs custodiae serventur, opportuna loca dividenda praefectis esse: ut suae quisque partis tutandae reus sit. Omnes adsensi sunt. Partibus dividendis, ipsi regio evenit ab Arethusam fonte usque ad ostium magni portus. id ut scirent Romani, fecit. Itaque Marcellus nocte navim onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Acradinam jussit, exponique milites regione portae, quae prope fontem Arethusam est. Hoc quum quartâ vigiliâ factum esset, expositosque milites portâ, ut convenerat, recepisset Mericus; luce primâ Marcellus omnibus coptis moenia Acradinae adgreditur: ita, ut non eos solùm, qui Acradinam tenebant, in se converteret; sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent, relictis stationibus suis, ad vim &impetum Romanorum arcendum. In hoc tumultu actuariae naves, instructae jam antè, circumvectaeque ad Nassum, armatos expo20 nunt. qui, improvisò adorti semiplenas stationes &adapertas fores portae, qua paullo antè excurrerant armati, haud magno certamine Nassum cepêre, desertam trepidatione &fugâ custodum. neque ullis minùs praesidii aut pertinaciae ad manendum, quàm transfugis, fuit: qui, nec