Latin
166.6 to 166.9
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 166.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Domicilia etiam subducendis navibus in cirtuitu eius qui nunc vocatur portus CLX exstruxit; quorum pleraque binas naveis exciperent: vetera etiam reparanda curavit, numero CL. Hic scilicet ille portus est, in quem Heracleonem cum piratico myoparone usque ad forum accessisse, dicie Cicero. Mirabella receptacula ista navium perperam extra urbis munimenta longiùs in litore ad CC passuum millia producit: quo tractu parum in tuto futura erat earum statio, bello ingruente. In Acradinâ fuisse, sub ipso illo magno foro, certum est. Vnum autem tantùm fuisse forum Syracusis, praeter Ciceronis testimonium, qui unum tantum memorat, patet ex his etiam Diodori verbis, paullo antè perscriptis: Συμπροθυμουμένων δὲ καὶ τῶν Συρακουσίων τῇ τοῦ Λιονυσίου προαιρέσι, πολλὴν ζυνέβαινε γρνέσθαι 40 τὴν φίλοτιμίαν περὶ τὴν τῶν ὅπλων κατασκευὴν. οὐ μόνον γὰρ ἐν τοῖς προνάοις καὶ τοῖς ἐπισθοδόμοις τῶν ἰερῶν, ἔτι δὲ τοῖς γυμνασίοις καὶ τὰς κατὰ τὴν ἀγορὰν στοαῖς ἔγεμε πᾶς τόπος τῶν ἐργαζρμένων, ἄλλα καὶ χωρὶς τῶν δημοσίων τόπων, ἐν τὰῖς ἐπιφανεσάταις οἰκίαις ὅπλα παμπληθὴ καὶεσκευάζεη. Hoc est: Adjuvabant Syracusani propenso Dionysii conatum studio. quo factum, ut magnâ contentione armorum fabricatio promoveretur. Non enim in vestibulis tantùm templorum ac posticis horum partibus, in gymnasiisque &porticibus circa forum, omnis ubique locus operantibus refertus erat: sed, praeter loca publica, per circumspicuas maximè civium aedeis, magno passim nu mero arma conficiebantur. Marcellus igitur ad Acradinam exponi milites regione portae, quae prope fontem Arethusam in portu magno erat, jussit. eos Mericus eâ portâ, ut convenerat, recepit. luce primâ Marcellus, omnibus copiis moenia Acradinae à Tycha, ubi castra habebat, adgressus est: ita, ut non eos solùm, qui Acradinam tenebant, in se converteret; sed ab Nasso etiam agmina armatorum concurrerent, relictis stationibus suis. In hoc tumultu actuariae naves, instructae jam antè, circumvectaeque, è Trogiliorum haud dubiè portu (nam in magno portu nullas ad id tempus habuisse Romanos naveis, suprà è Cicerone didicimus) in magnum portum ad Nassum armatos exponunt.