Latin
167
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 167
Unproofread scanNot analysed yet
φασὶ γάρ ινες, τὸν Ἀλφειὸν ἐρασθὴναι τῆς Ἀρτέμιδος, καὶ διώξαντα ἄχρι τῆς Ὀρτυγίας παύσασθαι. ὅθεν Ἀλφειώας Ἀρτέμιδος ἱερὸν ἐκεῖ καθιδρύθη. Ἀλλως· ἴδρυται γὰρ ἄγάλμα Ἀρτέμιδος ἐπὶ τῇ Ἀρεθοὔση. Id est: Fluvialis sedem Dianae] Alpheoae scilicet. aiunt quidpe, Alpheum adamasse Dianam; &hucusque eam persequutum, tandem desiisse: unde Alpheoae Dianae templum illic conditum. Aliter: Situm enim est simulacrum Dianae apud Arethusam. Hinc illud Virgilii Aeneid. lib. 111 –Alpheum, fama est, huc Elidis amnem Occultas egisse vias subter mare: qui nunc Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Numina magna loci jussi veneramur