Latin
PHAEACES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 17
Unproofread scanNot analysed yet
id est: Hyperia; Phaeacum urbs &fons. fortassis heic interiit ultima vox Μεσηῖδος. Svidas simpliciter scripsit, Ὑπερεια, ὄνομα κρήνης. hoc est: Hyperia; nomen fontis. Qui tamen &ipse haud dubiè, unà cum Stephano atque Hesychio, intellexit fontem illum 10 Meseidis, Homero Iliad. lib. VI celebratum. At apud Vibium tamen Sequestrum, in catalogo paludum, haec leguntur verba: Camarina nunc, ante Hesperie dicta; Syracusis propinqua. Vbi legendum esse, Hyperie, suprà scripti Didymi Eustathiique loci apertè indicant. De Camarinâ palude, unde nomen urbs traxit, suo loco dicetur. Exstat verò eodem nomine hodieque, unà cum tenuibus urbis antiquae vestigiis, in meridionali insulae latere, L millia à Pachyno promontorio, quod vulgò nunc est Capo Passaro, dissita. Illa Vibii verba, Syracusis propinqua, ne te moveant. sic scilicet &in catalogo fluminum dixit, Chrysas; Syracusis, ex monte Hereo. &mox: Elorus, Syracusarum; à quo civitas. ac deinde: Taurominius, inter Syracusas &Messanam. Quum tamen ab Eloro, vulgò Abiso nunc dicto, ad Syracusas XL sint millia. hinc 20 verò ad Chrysam, vulgò Dataino adpellatum, XXXII: inter Syracusas autem &Messanam, c. Porro apud Eustatnium, in commentariis ad Odyss. lib. X leguntur ista: Ἀλλοι δὲ περὶ Σικελίαν καὶ Ἰταλίαν πεπλανῆσθαι τὸν Ὀδυσσέα εἰπόντις, οὐ μένον τοὺς Κύκλωπας εἴδασι, Λεοντίνους καλουμένους, ἀλλὰ καὶ Λωτοφάγους παρὰ ποιητῇ φασὶν εἶναι τοῦς νὸν Ἀκραγαντίνους· οἱ δὲ τοπς Καμαριναίους. Alii verò, qui circa Siciliam atque Italiam Vlyssem errasse aiunt; non tantùm Cyclopas intelligunt eos, qui nunc vocantur Leontinis sed &Lotophagos poëtae aiunt esse eos, qui nunc dicuntur Agricentini; alii vero Camarinenseis. Quàm ritè isti ex Homeri historiâ navigationem Vlyssis ab Agrigentino agro ad Cyclopas &insulae latus orientale deduxerint, hinc verò ad Aeoliam insulam, septemtrionali lateri objacentem; haud equidem video. Potior sanè est Polybii ac Strabonis sententia. qui, haud dubiè antiquiores sequuti auctores, Lotophagos istos Homeri in Meningi ponunt, Syrtis minoris ad Africam insulâ, vulgò hodiè Le Gerbe dictâ. unde profectus Vlysses, non ad Leontinorum fineis, aut Aetnam montem, sed ad Pachynum adpulit promontorium: ut posteà in erroribus eius certis documentis ostendam. Quòd autem supradicti auctores Vlyssem ad Aetnam &Leontinos pervenisse tradiderunt; eoque ad radices eius montis treis Cyclopum scopulos &Vlyssis vortum nominavit Plinius: id eò factum puto, quòd hunc tractum Cyclopas incoluisse, apud antiquiores legerant scriptores. Ego verò hinc colligo, omne ferè insulae hoc latus ad Pachynum usque promontorium, sive ad Camarinensium usque fineis, tenuisse Cyclopas, Phaeacibus conterminos. Hinc etiam illud Theocriti, in Idyl Ἀρὰ γέ πα τὴνον τὸν ποιμένα, τὸν πὸκ Ἀνάπω, lio VII: Τον καρτερὸν Πολύφαμον, ὃς ὥρεσι λᾶας ἔβαλλει Τοῖον νεκταρ ἔποισε κατʼ αὕλια ποσσὶ χορεῦσαι; Hoc est: Num pastorem illum olim ad Anapum, Fortem illum Polyphemum, qui in montibus saxa torquebat, Tale nectar movit, ut per stabula pedibus saltaret? Ad Aetnam eos posuit Euripides quoque, poëta antiquissimus, in fabulâ, quae Cyclops inscribitur, ubi Silenus ita Vlyssem adloquitur: