# Sicilia antiqua 170

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, LACCIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/170

Vni igitur adquiescamus necesse est Straboni: qui ambitum universae urbis tradit fuisse stadiorum CLXXX; id est, millium XXII cum dimidio. Atque hunc verum esse eius ambitum, facilè deprehendat, qui crepidines, quibus superinstructa fuit urbs, à mari ad Euryelum usque tumulum circummetiatur. nam totus urbis antiquae locus, uno perpetuoque saxo constans, reliquo circà solo elevatior est. Aequalem omnibus partibus fuisse Athenis, vel inde maximè patet, quòd cum hac illam auctores iisdem penè verbis contendunt. Diodorus quidpe, lib. XVI, ait Dionysium possedisse πόλιν μεγίστὴν τῶν Eλληνίδων, id est, urbem Graecanicarum maximam. & Cicero, in dicto in Verrem lib. 1111, Vrbem, inquit, Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcerrimamque omnium, saepè audistis. Haec à Cicerone mutuatum esse in Athenis suis concelebrandis Aristidem, dice10 res. Caeterùm in muris Syracusarum depingendis, turreis omisisse, memoriâ haud dubiè lapsum, video Mirabellam. Dionysium in omni Epipolarum juxtà & Insulae muro πυργους excitasse πυκνοὺς καὶ ὑψηλοὺς, id est, turreis crebras atque excelsas, suprà è Diodori lib. XIIII intellectum est. De Tychâ ita tradit Livius, lib. XXV: Iam mille armatorum ceperant partem, quum caeteri admotis pluribus scalis in murum evadebant; signo ab Hexapylo dato: quò per ingentem, solitudinem erat perventum; quia magna pars, in turribus epulati, aut sopiti vino erant, aut semigraves potabant. Ad eumdem modum in Acradinâ quoque fuisse turreis, haud dubium est. In Insulâ tamen nonnullas posuit ipse Mirabella. Atque hactenus veterum Syracusarum ortum, incrementum, situm, & magnitudinem generatim aperuisse sufficiat.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
