Latin
MILICHIE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 174
Unproofread scanNot analysed yet
MILICHIE fons. LYSIMELIA stagnum, siue palus SYRACA palus. primos facto, in fugam versos in stagnum Lysimeliam compellunt. Mox, ingruente jam maiore Syracusanorum sociorumque manu, ipsi quoque Athenienses, de navibus soliciti, suppetias suis ferunt. congressique cum hostibus, superant eos, atque persequuntur: ac multis hostium occisis, navium suarum plerasque salvas in castra reduxerunt. Ex his satis apertè patet, in ipso plano illo ac depresso litore fuisse τ λίμνὴν Λυσιμέλειαν, id est, stagnum Lysimeliam, quod est ad Anapi fluminis ostium: ubi hodieque restagnans aqua, sive palus, vernis autumnalibusque ac pluviis diebus cernitur. Meminit huius stagni Theocritus quoque, antiquissimus poëta, Syracusanus, Idyllio XVI, his versibus: Κούρη θ᾽, ἀ σύν ματρὶ πολυκλήρων Ἐφυραίων Εἴληχας μέγα ἄστυ, παῤ ὕδασι Λυσιμελείας. Id est: Et tu Proserpina, quae unà cum matre opibus adfluentium Ephyrensium Sortita es magnam urbem, ad undas Lysimeliae. Supra Lysimeliam protinus fuit SYRACA PALVS: unde ipsum nomen Syracusis;