Latin
OLYMPI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
Signa tamen manifesta dedit. notamque parenti
Illo fortè loco delapsam in gurgite sacro
Persephones zonam summis ostendit in undis.
Claudianus, de Raptu Proserpinae lib. 111, ita Cererem quiritantem introducit:
Heu! ubi nunc est nata mihi? quò mille ministrae?
Quò Cyane? volucres quae vis Sirenas abegit?
Haeccine vestra fides? sic fas aliena tueri
Pignora:
Paullo pòst raptum Proserpinae sic exsequitur:
Sed postquàm medio sol altior exstitit orbe:
Ecce polum nox alta rapit: tremefactaque nutat
Insula cornipedum strepitu cursuque rotarum.
Nosse nec aurigam licuit: seu mortifer aestus,
Seu mors ipsa fuit. lutor permansit in herbis.
Deficiunt rivi: squalent rubigine prata:
Et nihil adflatum vivit. pallere ligustra,
Exspirare rosas, decrescere lilia vidi.
Vt rauco reduces tractu detorsit habenas,
Nox sua prosequitur currum. lux redditur orbi.
Persephone nulla est. voto rediêre peracto,
Nec mansere, deae. mediis invenimus arvis
Exanimem Cyanen. cervix redimita jacebat:
Et caligantes marcebant fronte coronae.
Adgredimur subitò. casus scitamur herileis.
(Nam propior cladi steterat.) quis vultus equorum?
Quis regat? Illa nihil. tacito sed lapsa veneno
Solvitur in laticem. subrepsit crinibus humor.
Liquitur: in roremque pedes &brachia manant:
Nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.