Latin
PORTVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 189
Unproofread scanNot analysed yet
postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. Patet exhis, &versùs Lilybaeum à Pachyno portu fuisse Edissae portum, &propè situm. Fazellus, Dec. I, lib. IV, cap. 11, ita tradit: Portum Vindicarim ad IIII passuum millia statio sequitur Alarzamenus. supra quam parvo interstitio, occidentem versùs, jacentis opiduli, &interiùs in agro, cui Burio est nomen, loco prae sertim, quem Misitellum denominant, à litore passuum millibus duobus remoto, complura priscae habitationis cernuntur cadavera. à quibus ad lapidis projectum aedes abest magnis excitata lapidum molibus, columnisque &fornicibus subnixa; divo Andreae hodiè dicata. Nec ab eâ procul confusa prostrati opidi viscera calcantur. ubi aedicula divo Basilio sacra. &deinceps tumulus est divo Hippolyto cognominatus: circa quem nihil integrum; sed jacens solùm opidum. cui vicinum est fanum, vetustate celeberrimum: cuius tectum dumtaxat desideratur; divo hodiè Laurentio consecratum. sub quo aedes latet subterranea testudinei operis, columnis subfulta. Huic fano vastae, sed usque ad fundamenta dirutae, urbis, quae tota nunc aratur, praeclarahaerent vestigia. A qua quadringentos fermè passus alterius magni prostrati opidi admirandae absunt ruinae: ubi divo Petro nuncupatum exstat templum. Ita totus hic ager, qui quatuor vix producitur milliaribus latitudine, veterum operum monumentis, partim integris, partim semidirutis, partim verò in rudera contritis, pro maximâ parte occupatur. quorum quae digniora sunt, divo Laurentio &divo Petro, veterum nominibus prorsus obliteratis, inscribuntur. Sed ad litus redeo. Post Marzamenum, Farinae, piratarum statio occurrit. ac demum ad radices Pachyni Mariella est salina. Et eiusdem Decad. lib. V, cap. 1: Pachynus passibus mille post Mariellam in sublime surgit: Paullo pòst: Ad orientem nullus ei fidus est sinus. sed quà meridiem respicit. ad isthmi litus stationem habet; quam Cicero, VII in Verrem, Pachyni portum, vulgus hodiè Longobardum nuncupat; triremium tantùm parvorumque navigiorum capacem: qui fauceis multis reflexibus tortuosas, &ob id obliquum difficilemque ingressum habet. Mox: Portui Longobardo prostrata haeret urbs, passus ferè mille habens in circuitu: in qua nihil aedificii cernitur vel pulcrum vel integrum; sed jacentia solùm antiquitatis vestigia rudia, inelegantia, &coacervata passim proteruntur. Hanc Motyen olim fuisse, Pausanias lib. Vscribit. Hactenus Fazellus. Motyam fuisse inter Lilybaeum atque Drepanum, infrà suo loco docebitur: caeterùm castella fuisse, non tot numero in tam arcto ad Marzamenum portum spatio opida, maximè credibile est. Ego verò hunc ipsum locum Ciceronis Portum Pachyni esse judicaverim; quando is locus celebris &militum praesidio obsessus fuit: iste verò Longobardus portus longè importuosior est, quàm quem classis, adversùs piratas emissa, subire debuerit. Caeterùm Ptolemaeo ultimus locus in meridionali insulae la