Latin
PHAEACES
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quamvis de universâ insulâ intelligi possint; tamen nulla eius pars laetior est dicto latere orientali. Hinc etiam Diodorus, lib. V; Εν δὲ τῷ Λεοντινῳ, inquit, πεδίῳ, καὶ καταὰ πολλοὺς ἄλλους τόπους τῆς Σικελίας μέχρι τοῦ νῦν φύεσθαι τοὺς ἀγρίους ὀνομαζομένους πυροὺς. id est: In Leontino agro, aliisque Siciliae locis compluribus, etiamnunc triticum nasci ferunt, quod agreste vocant. Iam verò, quia ἐν μέρει τιὴὶ, id est, in parte quadam insulae tantùm, eâque exiguâ, habitarunt Cyclopes; juxtaque eos Phaeaces, &ipsi exigua gens; ut quàm universam postmodùm una Corcyra insula, haud perinde magna, recepit: quaeritur, quinam mortales reliquum Siciliae incoluerint. Id planè incertum est: quum eâ de re ni