# Sicilia antiqua 19

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, PHAEACES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/19

Quae quamvis de universâ insulâ intelligi possint; tamen nulla eius pars laetior est dicto latere orientali. Hinc etiam Diodorus, lib. V; Εν δὲ τῷ Λεοντινῳ, inquit, πεδίῳ, καὶ καταὰ πολλοὺς ἄλλους τόπους τῆς Σικελίας μέχρι τοῦ νῦν φύεσθαι τοὺς ἀγρίους ὀνομαζομένους πυροὺς. id est: In Leontino agro, aliisque Siciliae locis compluribus, etiamnunc triticum nasci ferunt, quod agreste vocant. Iam verò, quia ἐν μέρει τιὴὶ, id est, in parte quadam insulae tantùm, eâque exiguâ, habitarunt Cyclopes; juxtaque eos Phaeaces, & ipsi exigua gens; ut quàm universam postmodùm una Corcyra insula, haud perinde magna, recepit: quaeritur, quinam mortales reliquum Siciliae incoluerint. Id planè incertum est: quum eâ de re ni

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
