Latin
HYPERIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
copiosis aquis per arenosum alveum in plano campo fluit. Haec igitur unde hauseego miror. Apud Silium, lib. XIIII ita legitur: rit Nonnus Qui fonteis, Vagedrusa, tuos, &pauperis alvei Hypaten; ac facilem superari gurgite parco Pantagiam, rapidique colunt vada flava Symaethi. Heic nescio, quomodò vocabulum Hypaten metri rationi satis respondeat. At nullus quum aliis agnoscatur in Siciliâ auctoribus Hypates; equidem minimè dubitaverim, quin &ipse scripserit Silius Hipparin. Apud Ptolemaeum etiam, ut innumera alia vocabula, Ἰπώρου obliquum casum corruptum esse puto ab genuino Ἰππάριδος, sive Ἰππάρεως. Apud Vibium quoque in Catalogo fluminum ita legitur: Hypanis, quem &Hictarim vocant; ex quo Camerinis aqua inducta est. Nempe, quia in eodem fluminum catalogo antè scriptum erat, Hypanis Scythiae; heic etiam per ignorantiam simul &30 oscitantiam librarius idem posuit vocabulum: quum forte ab ipso auctore scriptum esset Hyparis. Pro altero illo vocabulo Hictarim haud dubiè scribendum est Hipparim. Caeterùm apud eumdem Vibium, in Catalogo paludum ita legitur: Camerina nunc, antè Hesperiae dicta. Hoc quoque vocabulum Hesperiae vitiatum esse, pro quo restituendum Hyperia, suprà cap. 11 docui. unde ea, quae illic disserui, heic repetere, quia huius loci sunt propria, ne pigeat. Homerus itaque Odysseae lib. VI ita canit: