Latin
HYPERIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 197
Unproofread scanNot analysed yet
At &ipse haud dubiè Svidas, unà cum Stephano &Hesychio, intellexit fontem illum Meseidis, Homero Iliad. lib. VI celebratum. Verùm enimverò aut Hipparis fluvius ab istâ Hyperiâ nomen traxit, aut haec ex illius vocabulo omnis Homero conficta est. Ὀ ζανος hinc ποταμὸς, id est, OANVS amnis, Pindaro loco suprà scripto ad Cama-OANVS rinam memoratus, nullus alius esse potest, quàm quem ab orientali urbis latere fluvius. nunc vulgò Frasculari &Frasculani adpellari dixi. De hoc Scholia ad Pindarum: Ποταμὸς ἐν Καμαρίνῃ Ὦανος. id est; Oanus, fluvius apud Camarinam. CAP. XV. Gela, fluvius &urbs; quae anteà Lindii. Geloi campi. Apollinis statua ingens. Achates &Vagedrusa amnes. Gelonium stagnum. Agrigentum urbs;