# Sicilia antiqua 2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, CAPVT. I. De Sardiniâ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/2

freto maris abscißa est. Seneca, in consolatione ad Martiam: Videbis primùm ipsam insulam, ab Italia angusto intercisam freto. quam continenti quondam cohaesisse, constat. subitum illò mare irrupit, & Hesperium Siculo latus abscidit. Festus Pompeius: Rhegium significare oportere, ait Verrius, id municipium, quod in Freto è regione Siciliae est. quoniam id dictum est à rumpendo; quod est Gracè ραγῆναι. Servius ad praescriptum Virgilii locum: Sallustius dicit; Italiae Siciliam conjunctam constat fuisse. sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. Isidorus, Origin. lib. XIII, cap. XVIII: Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius ex tali caus à vocari scribit, dicens; Italiae olim Siciliam conjunctam fuisse: &, dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem abruptum esse aquis, aut per angustiam scissum, & inde Rhegium nominatum: quia Graecè abruptum hoc nomine nuncupatur. Et lib. XIIII. cap. VI: Sallustius dicit, Italiae conjunctam Siciliam fuisse. sed medium spatium impetu maris divisum, & per angustiam scissum. Plinius, lib. III, cap. VIII: Sicilia, quondam Bruttio agro cohaerens; mox, interfuso mari. avulsa. Ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere opido, in margine Italiae sito. Solinus, cap. VIII: Phlegraei campi, Circes domus, Tarracina insula antè circumflua immenso mari, nunc aevo nectente addita continenti: diversamque fortunam à Rheginis experta; quos fretum medium à Siculis vi abscidit. Vitiatum hunc locum in Italiae descriptione ita docui legendum: Phlegraei campi: Tarracina: Circes domus; insula antè, circum flua immenso mari; nunc, aevo nectente, addita continenti. Apud Martianum etiam Capellam corrupta leguntur ista: Phlegraei dehinc campi, habitatioque Circeia, Terracina prius insula nunc juncta Rhegium, qui ab Sicilia continenti separata, atque in compensationem connexae telluris in insulam religata. Ego in Italiae descriptione sic restituere conatus sum: Phlegraei campi. dehinc Tarracina, habitatioque Circeia; priùs insula; nunc juncta continenti: ut ab Rhegio quondam Sicilia separata. Porrò Dionysius, in orbis terrarum descriptione:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
