# Sicilia antiqua 20-2

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GIGANTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/20-2

Ad haec Servius ita: Curva haec habitant ad litora vulcò. ne tantùm in montibus esse putarentur. Ex quibus verbis docti quidam hoc aevo Siculi auctores elicere conantur, habitasse Cyclopas urbeis in litore positas: &, inter alias, maximè Syracusas, Panormum, & quae paullum à mari recedit, Leontinos. nam nullas eos neque aedificasse neque incoluisse urbeis, contra Homerum, aliosque veteres scriptores pariter 30 omneis negant exemplis gigantum Asiaticae terrae, ex sacris libris productis. Quin absurdum putant, postquam Babylonis urbis turrisque in eâ ingentis structioni interfuissent primi illi Siciliae à Babylone deducti coloni, voluisse eos in specubus degere. His ego exempla contrà adducere possum nonnullarum gentium; quarum aliae sine urbibus, aliae prorsus sine omni domo degerunt. De Germanis Tacitus, in libro, quem de eâ gente conscripsit; Nullas, inquit, Germanorum populis urbeis habitari, satis notum est: ne pati quidem inter se junctas sedeis. Et sub finem eiusdem libri, de Fennis, Germanicâ natione: Fennis mira feritas, foeda paupertas. non arma, non equi, non penates. victui herba, vestitui pelles, cubile humus. sola in sagittis spes: quas, inopiâ ferri, ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit. passim enim comitantur, 40 partemque praedae petunt: nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quàm ut in aliquo ramorum nexu contegantur. huc redeunt juvenes; hoc senum receptaculum. id beatius arbitrantur, quàm ingemere agris, illaborare domibus; suas alienasque fortunas spe metuque versare. Seneca, in libro de Providentiâ divinâ: Omneis considera genteis, in quibus Romana pax desinit. Germanos dico, & quidquid circa Istrum vagarum gentium occursat. perpetua illos hiems, triste coelum premit; malignè solum sterile sustentat: imbrem culmo aut fronde defendunt. De Sarmatis Mela, lib. II, cap. 1: Ob saeva hiemis admodùm adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant. De eâdem gente Virgilius, Γεωργικῶν Ipsi in defossis specubus secura sub altâ Otia agunt terrâ: congestaque robora totasque Advolvêre focis ulmos, ignique dedere. Xenophon, de Expedit. Cyri lib. 1111, de frigidis Armeniae partibus: Αἱ δʼ οἰκίαι ἥσαν καταγεῖοι· τὸ μὲν στόμα ὥσπερ φρέατος, κἀτωδ ἑυρείαι· αἱ δ εισόδοι τεῖς μὲν ὑποζυγίοις ὀρυταὶ, εἱ δʼ ἄνθρωποι κατὰ κλίμακας κατέβαινον. ἐν δὲ ταις οἰκίαις ἥσαν αἰγες, βοες, οἷες, ὅρνιθες, καὶ τὰ ἔκγονα τούτων. Id est: Domicilia erant subterranea: quorum ostium simile putei ori; inferiora autem lata. introitus eorum pro jumentis effossi: homines per scalas descendebant. erantque in iis caprae, boves, oves, aves, & quae his procreata. Sed antiqua ista mittamus.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
