# Sicilia antiqua 20

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, GIGANTES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/20

VI. Quae haec est terra? & quinam eam habitant?
Sil. Aetnaeus est tumulus Siciliae altissimus.
VI. Moenia verò ubi sunt, & urbis turres?
Sil. Nullae sunt: tumuli isti sine hominibus sunt, hospes.
VI. Quinam verò hanc habent terram? estne aliquod genus ferarum?
Sil. Cyclopes; antra habentes, non tecta domorum.
VI. Cui parent? an populare est imperium?
Sil. Vagi sunt pastores: nec ullus ullâ in re alteri paret.
VI. Seminantne spicas Cereris? aut unde vivunt?
Sil. Lacte, & caseis, & pecudum esu.
Bacchine potum habent ex fluxu vitis?
VI.
Minimè. ingratàm enim ei habitant terram.
Sil.
VI.
Suntne hospitales, ac pii in hospites?
Dulcissimas dicunt carnes hospites ferre.
Sil.
Quid ais? delectanturne voratione caesorum hominum?
VI.
Nemo venit huc, qui non interfectus sit.
Sil.
Et apud Virgilium, Aeneid. lib. 111, Achaemenides è litore Troianos, ut suprà dictum, ita adloquitur:
Heic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
Immemores socii vasto Cyclopis in antro
Deseruêre. Domus sanie dapibusque cruentis
Intus opaca, ingens. κ. * *
Centum alii curva haec habitant ad litora vulgò
Infandi Cyclopes, & altis montibus errant.

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
