# Sicilia antiqua 201

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, LINDII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/201

Id est: Tum Gelam petens Himilcar, ad eiusdem nominis amnem castra posuit. Erat Gelensibus statua quaedam extra urbem aenea, mirae magnitudinis. hanc abreptam Tyrum Poeni miserunt. Gelenses autem ipsius dei oraculo quondam aedicarant. Sed Tyrii aliquanto tempore post, quum ab Alexandro Macedone obsidione premerentur, contumeliâ simulacrum adfecerunt, quasi pro hostibus pugnaret. Posteaquàm verò Alexander urbem cepit; eiusdem nominis die eademque horâ, ut Timaeus auctor est, quâ Carthaginienses sacrilegium in Apollinem apud Gelam commiserant, accidit, ut magnifico sacrorum munerumque adparatu deo Graeci litarent, cuius scilicet beneficio urbem expugnassent. Caeterùm, Silius lib. XIIII, ubi, populos Siciliae enumerans, qui arma ad bellum Punicum secundum Romanis contulerunt, per flumina eorum situs, ad imitationem Virgilii, indicat, ita canit:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
