Latin
OMPHACE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
OMPHACE, Καὶ Δώρίεων ἐς Σκελίαν ἐσοικιζομένων, Ἀντίφημος, ὁ Γέλας οἰκιστὴς, πόλισμα Σικανῶν Ὀμφάκὴ opidum Sicaπορθήσας, μετικόμισεν ἐς Τέλαν ἀγάλμα ὑπὸ Δαιδάλου πεποιημένον. Id est: Quum Dorienses in norum. Siciliam transmigrarent, Antiphemus, is qui Gelam coloniam deduxit, Omphace Sicanorum opido direpto, simulacrum à Daedalo fabricatum Gelam deportavit. Et in Boeoticis: Παρὰ δὲ ταδτα σσκ οἷδα ὑπόλοιπα ὅντα τῶν Δαιδάλου. τοῖς γὰρ ἀνατιθεῖσιν ὑπὸ Ἀργείων ἐς τὸ Ἡραίον. κὲν ἐς Γέλαν τὴν ἐν Σκελίᾳ κομισθεῖσιν ἐξ Ὀμφάκης, ἀφανισθὴναί σφισιν ὁ χρόνος καθέστηκεν ἄιτιος. Id est: Praeter haec nulla, quòd sciam, jam reliqua sunt Daedali opera. nam quae in Iunonis templo dedicarunt Argivi, &quae in Siciliâ ab Omphace Gelam deportata fuêre, cuncta temporis abolevit diuturnitas. Hoc opidum Ὀμφάκη, OMPHACE, quia nulli aliorum scriptorum memoratur, tum quia simulacrum illud in eo opus fuit Daedali; nihil sanè veri est similius, quàm Cocalum hoc voluisse, ut eximii artificis eximium monumentum in novâ suâ regiâ unà cum regiis opibus collocaretur; nempe in eâ, quae, ab ipso Daedalo exstructa, postmodùm Agrigentinae urbis fuit arx: hancque ab initio, antequàm à Graecis occuparetur, dictam fuisse Omphacen. Virgilius nisi multa opida, adeòque pleraque, Aeneae rebus gestis inseruisset, quae post huius tandem tempestatem condita fuisse constat; hanc Cocali regiam Omphacen respexisse videri poterat Aeneid. lib. I1I; ubi Aeneam de suâ ad Siciliam navigatione ita loquentem introducit: Hinc altas cauteis projectaque saxa Pachyni Radimus: &,fatis numquàm concessa moveri, Adparet Camarina procul, campique Geloi, Immanisque Gela fluvii cognomine dicta. Arduus inde Agragas ostentat maximè longè Moenia; magnanimùm quondam generator equorum. Quem locum, ut pleraque alia Virgilii, imitatus Silius lib. XIIII: Altor equorum Mille rapit turmas, atque hinnitibus aëra flammat, Pulveream volvens Agragas ad moenia nubem