# Sicilia antiqua 207

Philipp Clüver, Sicilia antiqua, ACRAGAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/philipp-cluver/sicilia-antiqua/207

Δαίδαλος δὲ, inquit, παρὰ τῷ Κωκάλῳ καὶ τοῖς Σικανοῖς διέτρίψε πλείω χρόνον, θαυμαζόμενος ἐν τῇ κατὰ τὴν τιχνὴν ὑπερβολῇ. κατὰ δὲ τὴν νῦν Ἀ10 κραγαντινὴν ἐν τῷ Καμιμῷ καλουμενὴν πόλιν ἐπὶ πέτρας οὖσαν πασῶν ὀχυρωτατὴν κατισκεύασι, καὶ παντελῶς ἐκ βίας ἀὐάλωτον. στενὴν γὰρ καὶ σκολιαὶ τὴν ἀνάβασιν ἀντῆς φιλοτιχνήσας, ἐποίησε δύνασθαι διὰ γ ἡ δʼ αὐθρώπων φυλάττεσθαι. διόπερ ὁ Κώκαλος ἐν ταύτῃ ποιήσας τὰ βασίλεια, καὶ τὰ χρήμᾶτα κατατιθέμενος, ἀἰάλωτον εἰχεν ἀντὸν διὰ τὴν ἐπινοιαν τοῦ τιχνίτου. Id est: Daedalus apud Cocalum & Sicanos multum temporis transegit; & apud omneis ob artis excellentiam in magnà fuit existimatione. nam & in eo, qui nunc Agrigentinus dicitur ager, apud Camicum urbem in rupe construxit omnium munitissimam, & vi nullâ expugnandam. tam arctum quidpe & flexuosum eò fecit aditum, ut à trium aut quatuor hominum praesidio defendi possit. Ideoque regiam in eà Cocalus exstruxit; opesque inibi reconditas, per hanc architecti solertiam facilè tutas, conservavit. Non ipsam urbem, quanta posteà longè lateque patuit; sed arcem tantùm. de qua ita Polybium audivimus referentem: Ἡ δʼ ἄκρα τῆς πόλεως ὑπέρκεεται κατʼ ἀὐτὰς θερινας αὐατολας, κατὰ μὲν τὴν ἔξωθὲν ἐπιφαύειαν ἀπροςίτῳ φάραγγι περιεχομένη· κατὰ δὲ τὸν ἐντὸς μίαν ἔχουσα πρόσοδον ἐκ τῆς πόλεως. Id est: Quà ortum Solis aestivum urbs respicit, arx ei imminet; quae ab externâ parte voragine altâ atque inaccessâ circumdatur; intra verò muros venienteis ao urbe uno aditu admittit. Nempe hic est ille arctus atque flexuosus aditus, qui trium vel quatuor hominum praesidio custodiri poterat. Ea igitur Agrigentinae urbis pars, quae postmodùm ARX adpellata, jam xxv circiter annis ante Troianum bellum condita fuit. Sed quo nomine? Diodorus enim quamvis πόλιν, id est, urbem eam adpellaverit, tamen nomen eius proprium nullum adposuit. Apud Pausaniam in Arcadicis ita scriptum reperio:

---

Philipp Clüver, Sicilia antiqua. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sicilia_antiqua.
