Latin
HALVCVS
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 219
Unproofread scanNot analysed yet
HALVCVS amnis. fluvius &opidum: quod posteà Cena dictum. aliorumque extremus. Heic licet locus sit lacunosus, haud dubiè tamen terminus Carthaginiensium ditionis in Siciliâ adpellatus fuit Halycus. Libro autem XXIIII, post navalem illam pugnam, ad Phintiam cum Romanis commissam, ad Halycum flumen digressos Carthaginienseis, saucios suos refecisse, tradit Diodorus: quae historia suprà in Phintiae expositione relata est. Scilicet tunc etiam ad ditionis suae terminum regressi à Phintia fuêre. Heraclea tamen, quamvis cis Halycum sita, in Carthaginiensium nihilo minùs fuit ditione: ut suprà è Plutarchi Dione, &Diodori lib. XVI intelleximus. Id posteà etiam ita mansit.